Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,
  2. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates
  3. composuit; si vis aliam decerpere ficum
  4. atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,
  5. sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’
  6. Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
  7. nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,
  8. si spectes quanto capitis discrimine constent
  9. incrementa domus, aerata multus in arca
  10. fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,
  11. ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res
  12. non potuit servare suas. ergo omnia Florae
  13. et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:
  14. tanto maiores humana negotia ludi.
  15. an magis oblectant animum iactata petauro
  16. corpora quique solet rectum descendere funem,
  17. quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,
  18. atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
  19. perditus ac vilis[*](ac vilis P etc.: a siculis Ψ: ac similis conjecture Housman: assiculis Büch. (1910).) sacci mercator olentis,
  20. qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae