Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te
  2. festinare iubet? meliorem praesto magistro
  3. discipulum, securus abi: vincens ut Aiax
  4. praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles,
  5. parcendum est teneris, nondum implevere medullas
  6. maturae[*](maturaequinque Rupertii: naturae PΨ.) mala nequitiae, cum pectere barbam
  7. coeperit et longae mucronem admittere cultri,
  8. falsus erit testis, vendet periuria summa
  9. exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
  10. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  11. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  12. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  13. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  14. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  15. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  16. mentis causa malae tamen est et origo penes te.
  17. nam quisquis magni census praecepit amorem
  18. et laevo monitu pueros producit avaros
  19. et qui per fraudes patrimonia conduplicari[*](*y omits; Ruperti delete)
  20. dat libertatem et totas effundit habenas