Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.
  2. hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,
  3. hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.’
  4. Talibus instantem monitis quemcumque parentem
  5. sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te
  6. festinare iubet? meliorem praesto magistro
  7. discipulum, securus abi: vincens ut Aiax
  8. praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles,
  9. parcendum est teneris, nondum implevere medullas
  10. maturae[*](maturaequinque Rupertii: naturae PΨ.) mala nequitiae, cum pectere barbam
  11. coeperit et longae mucronem admittere cultri,
  12. falsus erit testis, vendet periuria summa
  13. exigua et Cereris tangens aramque pedemque,
  14. elatam iam crede nurum, si limina vestra
  15. mortifera cum dote subit, quibus illa premetur
  16. per somnum digitis! nam quae terraque marique
  17. adquirenda putas, brevior via conteret illi;
  18. nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam
  19. mandavi,” dices olim,
    nec talia suasi.
  20. mentis causa malae tamen est et origo penes te.