Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
  2. incude adsidua semperque ardente camino.
  3. Et pater ergo animi felices credit avaros;
  4. qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
  5. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  6. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  7. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  8. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  9. mox adquirendi docet insatiabile votum.