Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. inviti quoque avaritiam exercere iubentur.
  2. fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
  3. cum sit triste habitu vultuque et veste severum,
  4. nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,
  5. tamquam parcus homo et rerum tutela suarum
  6. certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
  7. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  8. quo loquor egregium populus putat adquirendi
  9. artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,