Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. certa magis quam si fortunas[*](PFGU have fortuna, other MSS. fortunas: Büch. (1910) reads a fortuna.) servet easdem
  2. Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de
  3. quo loquor egregium populus putat adquirendi
  4. artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,
  5. sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt
  6. incude adsidua semperque ardente camino.
  7. Et pater ergo animi felices credit avaros;
  8. qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
  9. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  10. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  11. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  12. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  13. mox adquirendi docet insatiabile votum.
  14. servorum ventres modio castigat iniquo
  15. ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
  16. mucida caerulei panis consumere frusta,
  17. hesternum solitus medio servare minutal
  18. Septembri nec non differre in tempora cenae
  19. alterius conchem aestivam cum parte lacerti
  20. signatam vel dimidio putrique siluro,