Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
- Archigene; quid enim velocis gloria plantae
- praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
- ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
- si curant igitur cunctos punire nocentes,
- quando ad me venient? sed et exorabile numen
- fortasseexperiar, solet his ignoscere, multi
- committunt eadem diverso crimina fato:
- ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
- Sic animum dirae trepidum formidine culpae
- confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
- praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,
- nam cum magna malae superest audacia causae,
- creditur a multis fiducia, mimum agit ille,
- urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
- tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
- vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis,
- Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem
- debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur
- in carbone tuo charta pia tura soluta