Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. natura volvente vices et lucis et anni,
  2. atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,
  3. est alius metuens ne crimen poena sequatur;
  4. hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
  5. ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro
  6. Isis et irato feriat mea lumina sistro,
  7. dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
  8. et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
  9. sunt tanti, pauper locupletem optare podagram
  10. nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
  11. Archigene; quid enim velocis gloria plantae
  12. praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
  13. ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;