Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tam facile et pronum est superos contemnere testes,
  2. si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta
  3. voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
  4. per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
  5. et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
  6. per calamos venatricis pharetramque puellae
  7. perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
  8. addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
  9. quidquid habent telorum armamentaria caeli.
  10. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati
  11. sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
  12. Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
  13. et nullo credant mundum rectore moveri