Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  2. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  3. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  4. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  5. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  6. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
  7. flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
  8. perfidus et nigri patietur carceris uncum
  9. aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
  10. exulibus magnis, poena gaudebis amara
  11. nominis invisi, tandemque fatebere laetus
  12. nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
  1. Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
  2. et quod maiorum vitia sequiturque minores[*](Büch. (1910) inserts within brackets this line found in Ψ between 14.1 and 14.2: . AG read vitio for vitia.)