Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  2. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  3. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  4. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  5. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  6. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  7. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  8. infesto credunt a numine, saxa deorum
  9. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  10. balantem et Laribus cristam promittere galli
  11. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  12. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  13. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  14. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas