Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  2. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  3. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  4. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  5. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  6. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  7. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  8. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  9. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  10. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
  11. flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
  12. perfidus et nigri patietur carceris uncum