Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  2. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  3. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  4. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  5. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  6. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  7. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  8. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  9. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  10. infesto credunt a numine, saxa deorum
  11. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  12. balantem et Laribus cristam promittere galli