Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. infesto credunt a numine, saxa deorum
  2. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  3. balantem et Laribus cristam promittere galli
  4. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  5. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  6. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  7. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  8. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  9. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  10. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  11. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  12. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  13. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno