Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  2. continuo templum et violati numinis aras
  3. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  4. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  5. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  6. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  7. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  8. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  9. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  10. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  11. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  12. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  13. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum