Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  2. illa nihil nocuit, cura graviore timetur
  3. proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
  4. praeterea lateris vigili cum febre dolorem
  5. si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
  6. infesto credunt a numine, saxa deorum
  7. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  8. balantem et Laribus cristam promittere galli
  9. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  10. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  11. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  12. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  13. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  14. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  15. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis
  16. peccandi finem posuit sibi? quando recepit
  17. eiectum semel attrita de fronte ruborem?
  18. quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
  19. flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
  20. perfidus et nigri patietur carceris uncum