Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  2. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  3. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  4. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
  5. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  6. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  7. faucibus ut morbo siccis interque molares
  8. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  9. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  10. displicet; ostendas melius, densissima ruga
  11. cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
  12. nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
  13. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  14. continuo templum et violati numinis aras
  15. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  16. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  17. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  18. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  19. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  20. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed