Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  2. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
  3. facti crimen habet. Cedo si conata peregit:
  4. perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,
  5. faucibus ut morbo siccis interque molares
  6. difficili crescente cibo, sed vina misellus
  7. expuit, Albani veteris pretiosa senectus
  8. displicet; ostendas melius, densissima ruga
  9. cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
  10. nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
  11. et toto versata toro iam membra quiescunt,
  12. continuo templum et violati numinis aras
  13. et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
  14. te videt in somnis; tua sacra et maior imago
  15. humana turbat pavidum cogitque fateri.
  16. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
  17. cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
  18. non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
  19. iratus cadat in terras et iudicet ignis.
  20. illa nihil nocuit, cura graviore timetur