Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. paulatim vitia atque errores exuit omnes,
  2. prima docet rectum sapientia, quippe minuti
  3. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  4. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  5. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  6. evasisse putes, quos diri conscia facti
  7. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  8. occultum quatiente animo tortore flagellum?
  9. poena autem vehemens ac multo saevior illis
  10. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
  11. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  12. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  13. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  14. depositum retinere et fraudem iure tueri
  15. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  16. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  17. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  18. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  19. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  20. et quamvis longa deductis gente propinquis.