Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  2. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  3. depositum retinere et fraudem iure tueri
  4. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  5. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  6. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  7. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  8. extinctus tota pariter cum prole domoque,