Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ultio, continuo sic collige, quod vindicta
- nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
- evasisse putes, quos diri conscia facti
- mens habet attonitos et surdo verbere caedit
- occultum quatiente animo tortore flagellum?
- poena autem vehemens ac multo saevior illis
- quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,
- nocte dieque suum gestare in pectore testem.