Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nocte dieque suum gestare in pectore testem.
  2. Spartano cuidam respondit Pythia vates
  3. haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
  4. depositum retinere et fraudem iure tueri
  5. iurando; quaerebat enim quae numinis esset
  6. mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
  7. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem
  8. vocem adyti dignam templo veramque probavit
  9. extinctus tota pariter cum prole domoque,
  10. et quamvis longa deductis gente propinquis.
  11. has patitur poenas peccandi sola voluntas.
  12. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,