Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
  2. accusatori nollet dare. plurima felix
  3. paulatim vitia atque errores exuit omnes,
  4. prima docet rectum sapientia, quippe minuti
  5. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  6. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  7. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  8. evasisse putes, quos diri conscia facti
  9. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  10. occultum quatiente animo tortore flagellum?
  11. poena autem vehemens ac multo saevior illis
  12. quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,