Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. interdum aut levibus videas flagrantia causis;
  2. quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.
  3. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
  4. ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
  5. qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
  6. accusatori nollet dare. plurima felix
  7. paulatim vitia atque errores exuit omnes,
  8. prima docet rectum sapientia, quippe minuti
  9. semper et infirmi est animi exiguique voluptas
  10. ultio, continuo sic collige, quod vindicta
  11. nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu
  12. evasisse putes, quos diri conscia facti
  13. mens habet attonitos et surdo verbere caedit
  14. occultum quatiente animo tortore flagellum?