Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ten, o delicias! extra communia censes
  2. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  3. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  4. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  5. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  6. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  7. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  8. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  9. pocula adorandae robiginis et populorum
  10. dona vel antiquo positas a rege coronas;
  11. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
  12. radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
  13. Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
  14. an dubitet solitus totum conflare Tonantem?