Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et claudentem oculos gallinam inpendat amico
  2. tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix
  3. nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem
  4. si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
  5. legitime fixis vcstitur tota libellis N
  6. porticus, existunt qui promittant hecatomben,
  7. quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
  8. nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
  9. belua concipitur, sed furva gente petita
  10. arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
  11. Caesaris armentum nulli servire paratum
  12. privato, siquidem Tyrio parere solebant
  13. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
  14. horum maiores ac dorso ferre cohortis,
  15. partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
  16. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  17. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  18. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  19. tantis digna deis et captatoribus horum.
  20. alter enim, si concedas, mactare vovebit