Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  2. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  3. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  4. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  5. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  6. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  7. garrula securi narrare pericula nautae.
  8. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  9. sertaque delubris et farra inponite cultris
  10. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  11. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  12. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  13. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  14. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  15. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
  16. cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
  17. et matutinis operatur festa lucernis.
  18. Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,
  19. pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
  20. tres habet heredes, libet expectare quis aegram