Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  2. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  3. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  4. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  5. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
  6. cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
  7. et matutinis operatur festa lucernis.
  8. Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,
  9. pro cuius reditu tot pono altaria, parvos
  10. tres habet heredes, libet expectare quis aegram
  11. et claudentem oculos gallinam inpendat amico
  12. tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix
  13. nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem
  14. si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,
  15. legitime fixis vcstitur tota libellis N
  16. porticus, existunt qui promittant hecatomben,
  17. quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
  18. nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
  19. belua concipitur, sed furva gente petita
  20. arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,