Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. lanificae, modica nec multum fortior aura
  2. ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
  3. vestibus extentis et quod superaverat unum
  4. velo prora suo. iam deficientibus Austris
  5. spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo
  6. atque novercali sedes praelata Lavino
  7. conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
  8. scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
  9. et numquam visis triginta clara mamillis.
  10. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  11. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  12. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  13. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  14. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  15. interiora petit, Baianae pervia cumbae,
  16. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  17. garrula securi narrare pericula nautae.
  18. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  19. sertaque delubris et farra inponite cultris
  20. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.