Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. evasit: densae caelum abscondere tenebrae
  2. nube una subitusque antemnas inpulit ignis,
  3. cum se quisque illo percussum crederet et mox
  4. attonitus nullum conferri posse putaret
  5. naufragium velis ardentibus, omnia fiunt
  6. talia, tam graviter, si quando poetica surgit
  7. tempestas, genus ecce aliud discriminis audi
  8. et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis
  9. eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis
  10. et quam votiva testantur fana tabella
  11. plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?
  12. Accidit et nostro similis fortuna Catullo.
  13. cum plenus fluctu medius foret alveus et iam,
  14. alternum puppis latus evertentibus undis,
  15. arbori[*](arbori is Lachmann's conj. for the arboris of the MSS.) incertae, nullam prudentia cani
  16. rectoris cum ferret opem, decidere iactu
  17. coepit cum ventis, imitatus castora, qui se
  18. eunuchum ipse facit cupiens evadere damno
  19. testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.
  20. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,