Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
  2. continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
  3. magna: voluptates commendat rarior usus.
  1. natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,,
  2. qua festus promissa deis animalia caespes
  3. expectat, niveam reginae ducimus agnam,
  4. par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
  5. sed procul extensum petulans quatit hostia funem
  6. Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat,
  7. quippe ferox vitulus templis maturus et arae
  8. spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
  9. ducere, qui vexat nascenti robora cornu,
  10. si res ampla domi similisque adfectibus esset,
  11. pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
  12. mole piger nec finitima nutritus in herba,
  13. laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis
  14. iret et a grandi cervix ferienda ministro
  15. ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi
  16. nuper et incolumem sese mirantis amici.
  17. Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus