Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
  2. corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
  3. inponet vittas, et siqua est nubilis illi
  4. Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
  5. non sperat tragicae furtiva piacula cervae.
  6. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  7. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  8. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  9. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  10. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  11. incedet victis rivalibus. ergo vides quam
  12. grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
  13. vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
  14. possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum