Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
  2. nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
  3. belua concipitur, sed furva gente petita
  4. arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
  5. Caesaris armentum nulli servire paratum
  6. privato, siquidem Tyrio parere solebant
  7. Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
  8. horum maiores ac dorso ferre cohortis,
  9. partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
  10. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
  11. Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
  12. et cadat ante Lares Gallittae victima sola
  13. tantis digna deis et captatoribus horum.
  14. alter enim, si concedas, mactare vovebit