Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nemo inter curas et seria duxit habendum,
  2. qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
  3. clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
  4. sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
  5. vile coronati eaput ostendebat aselli,
  6. ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
  7. tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
  8. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
  9. urbibus eversis praedarum in parte reperta