Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. magnorum artificum frangebat pocula miles,
  2. ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
  3. Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
  4. imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
  5. ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
  6. pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
  7. ponebant igitur Tusco farrata catino:
  8. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  9. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.