Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. functus ad has epulas solito maturius ibat,
  2. erectum domito referens a monte ligonem.
  3. cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
  4. et Scauros et Fabricium, rigidique[*](rigidiqueΨ, Housman: postremo P Büch.) severos
  5. censoris mores etiam collega timeret,
  6. nemo inter curas et seria duxit habendum,
  7. qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
  8. clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
  9. sed nudo latere et parvis frons aerea lectis
  10. vile coronati eaput ostendebat aselli,
  11. ad quod lascivi ludebant ruris alumni:
  12. tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.
  13. Tunc rudis et Graias mirari nescius artes
  14. urbibus eversis praedarum in parte reperta
  15. magnorum artificum frangebat pocula miles,
  16. ut phaleris gauderet equus caelataque cassis
  17. Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
  18. imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
  19. ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
  20. pendentisque dei perituro ostenderet hosti,