Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani
  2. asparagi, posito quos legit vilica fuso;
  3. grandia praeterea tortoque calentia faeno
  4. ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
  5. parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
  6. Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
  7. aemula Picenis et odoris mala recentis
  8. nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
  9. autumnum et crudi posuere pericula suci.
  10. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus
  11. cena fuit; Curius parvo quae legerat horto
  12. ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
  13. squalidus in magna fastidit compede fossor,
  14. qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
  15. sicci terga suis rara pendentia crate
  16. moris erat quondam festis servare diebus
  17. et natalicium cognatis ponere lardum
  18. accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
  19. cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
  20. castrorum imperiis et dictatoris honore