Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. scripturas leges et regia verba lanistae.
  2. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  3. creditor introitum solet expectare macelli,
  4. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  5. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  6. et cito casurus iam perlucente ruina,
  7. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  8. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  9. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  10. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  11. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  12. et quadringentis nummis condire gulosum
  13. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  14. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  15. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  16. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure
  17. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  18. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  19. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  20. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν