Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. figendum et memori tractandum pectore, sive
  2. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  3. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  4. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  5. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  6. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
  7. orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
  8. noscenda est mensura sui spectandaque rebus
  9. in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
  10. ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
  11. in loculis. quis enim te deficiente crumina
  12. et crescente gula manet exitus, aere paterno
  13. ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
  14. argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
  15. talibus a dominis post cuncta novissimus exit
  16. anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
  17. non praematuri cineres nec funus acerbum
  18. luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.
  19. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
  20. et coram dominis consumitur; inde ubi paulum