Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. convictus, thermae, stationes, omne theatrum
  2. de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra
  3. sufficiunt galeae dumque ardent[*](ardenti PΨ: ardens U: ardent conjectures Rigalt.) sanguine, fertur
  4. non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,
  5. scripturas leges et regia verba lanistae.
  6. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
  7. creditor introitum solet expectare macelli,
  8. et quibus in solo vivendi causa palato est.
  9. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  10. et cito casurus iam perlucente ruina,
  11. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  12. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  13. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  14. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  15. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  16. et quadringentis nummis condire gulosum
  17. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
  18. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
  19. luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
  20. sumit[*](sumit PSΨ: sumptus Heinrich and Housman), et a censu famam trahit. Illum ego iure