Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans
  2. omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
  3. ignoret quantum ferrata distet ab arca
  4. sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν
  5. figendum et memori tractandum pectore, sive
  6. coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
  7. esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
  8. Thersites, in qua se traducebat Vlixes;
  9. ancipitem seu tu magno discrimine causam
  10. protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
  11. orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
  12. noscenda est mensura sui spectandaque rebus
  13. in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
  14. ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
  15. in loculis. quis enim te deficiente crumina
  16. et crescente gula manet exitus, aere paterno
  17. ac rebus mersis in ventrem faenoris atque
  18. argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
  19. talibus a dominis post cuncta novissimus exit
  20. anulus, et digito mendicat Pollio nudo.