Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  2. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  3. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  4. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
  5. vocibus obscaenis omnique libidinis arte,
  6. qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
  7. namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,
  8. turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
  9. omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,
  10. nostra dabunt alios hodie convivia ludos,
  11. conditor Iliados cantabitur atque Maronis
  12. altisoni dubiam facientia carmina palmam,
  13. quid refert, tales versus qua voce legantur?
  14. Sed nunc dilatis averte negotia cutis