Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec pupillares defert in balnea raucus
  2. testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
  3. crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
  4. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
  5. a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;
  6. namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
  7. Forsitan expectes ut Gaditana canoro
  8. incipiant prurire choro plausuque probatae
  9. ad terram tremulo descendant clune puellae;
  10. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  11. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  12. inritamentum veneris languentis et acres
  13. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  14. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox