Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. et quos deposuit Nabataeo belua saltu
  2. iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,
  3. hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
  4. anulus in digito quod ferreus, ergo superbum
  5. convivam caveo, qui me sibi comparat et res
  6. despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis
  7. est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
  8. materia, quin ipsa manubria cultellorum
  9. ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
  10. rancidula aut ideo peior gallina secatur.
  11. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
  12. pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem
  13. sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
  14. et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
  15. et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
  16. caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
  17. nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
  18. novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
  19. tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
  20. plebeios calices et paucis assibus emptos