Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. ac nudam effigiem clipeo[*](Housman inserts in before clipeo.) venientis et hasta
  2. pendentisque dei perituro ostenderet hosti,
  3. ponebant igitur Tusco farrata catino:
  4. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  5. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
  6. templorum quoque maiestas praesentior, et vox
  7. nocte fere media mediamque audita per urbem
  8. litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
  9. officium vatis pergentibus, his monuit nos,
  10. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  11. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  12. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  13. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
  14. annosam si forte nucem deiecerat Eurus,
  15. at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
  16. nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
  17. unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes
  18. grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
  19. dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
  20. et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,