Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. egregius cenat meliusque miserrimus horum
  2. et cito casurus iam perlucente ruina,
  3. interea gustus elementa per omnia quaerunt
  4. numquam animo pretiis opstantibus; interius si
  5. adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
  6. ergo haut difficile est perituram arcessere summam
  7. lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
  8. et quadringentis nummis condire gulosum
  9. fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.