Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. argenti quod erat, solis fulgebat in armis,
  2. omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.
  3. templorum quoque maiestas praesentior, et vox
  4. nocte fere media mediamque audita per urbem
  5. litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
  6. officium vatis pergentibus, his monuit nos,
  7. hanc rebus Latiis curam praestare solebat
  8. fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
  9. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas
  10. tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,