Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’
  2. ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit
  3. a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid
  4. turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit
  5. damnatos, idem populus, si Nortia Tusco
  6. favisset, si oppressa foret secura senectus
  7. principis, hac ipsa Seianum diceret hora
  8. Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli
  9. vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
  10. imperium fasces legiones omnia, nunc se
  11. continet atque duas tantum res anxius optat,
  12. panem et circenses. Perituros audio multos.
  13. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi
  14. Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
  15. quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,
  16. ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et
  17. dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’
  18. ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius
  19. cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones
  20. tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,