Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
  2. ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
  3. interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
  4. mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
  5. Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
  6. propter quae fas est genua incerare deorum!
  7. quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
  8. invidiae, mergit longa atque insignis honorum
  9. pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
  10. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
  11. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
  12. iam strident ignes, iam follibus atque caminis
  13. ardet adoratum populo caput et crepat ingens
  14. Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda
  15. fiunt urceoli pelves sartago matellae[*](matellae P: patellae Ψ.).
  16. pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
  17. cretatumque bovem! Seianus ducitur unco
  18. spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi
  19. vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi
  20. hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam