Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- publicus et poenas metuet quascumque maritis
- lex irae[*](irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910).) debet, nec erit felicior astro
- Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
- interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
- concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
- verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
- sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
- matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
- fiet et illius quam non amat, exuet omnem
- corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis
- inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
- deterior totos habet illic femina mores.
- sed casto quid forma nocet? quid profuit immo
- Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?
- erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,
- nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se
- concussere ambae, mulier saevissima tunc est,
- cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
- suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor
- destinat? optimus hic et formosissimus idem